|
Duo debitores erant cuidam feneratori. Unus debebat denarios quingentos,
et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit
utrisque (Luc. VII). Duo debitores, duo populi sunt, qui Deo creatori
debent nummum, id est animam suam regis imagine insignitam, ad servandum
sibi commissam. Utriusque populi debitum per quinarium multiplicatur,
quia quinque sunt sensus corporis, quibus in hac vita utimur, quibus
imaginem Conditoris quam accepimus excolere debemus. Sed minus debet
Judaeus, cui Decalogus legis per servum datur; plus debet Christianus,
cui per Filium gratia vitae committitur. Ideo Judaei per denarium,
Christiani per centenarium numerum fenus accumulatur. Sed quia neuter
suis viribus, sed Dei gratia per fidem salvatur, recte dicitur, non
habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Plus ergo diligit
Ecclesia de gentibus quam Judaeus, quia secundum praesentem statum major
ei gratia confertur, sed et secundum praeteritum de majori foeditate
extrahitur. Plus debet, qui plus accipit.
|
|