|
Legimus in verbis Evangelii, quod Dominus tres mortuos suscitavit,
puellam in domo (Luc. VIII), juvenem in agro (Luc. VII). Lazarum in
monumento (Joan. XI). Tres mortui, tria genera designant peccatorum.
Mortui namque sunt in domo, qui sine demonstratione operis conceptam
nequitiam adhuc in corde servant. In agro mortui sunt, qui culpam per
consensum conceptam in sensuum propatulo per operationem demonstrant. In
monumento mortui sunt qui, diu prava consuetudine foedati, per infamiam
suam etiam alios depravant. Resuscitatio mortuorum, justificatio est
peccatorum. Et tanto levius resuscitatur quisque per gratiam, quanto
minus mortificatus est per culpam. Tantoque minori purgatur poenitentiae
satisfactione, quanto minori depravatus exstitit iniquitate. Unde
Dominus, paucis arbitris adhibitis, solo verbo puellam in domo jacentem
recenter mortuam suscitasse legitur. Resuscitando vero Lazarum in
monumento quatriduanum, fremuisse, turbatus fuisse, lacrymasse, et voce
magna clamasse, perhibetur: non quod Domino tam facilis non fuerit
resuscitatio Lazari quam puellae, sed quod Domini facta aliarum rerum
sunt exempla.
|
|