|
Inter omnes scripturas, sacra Scriptura excellit, cujus excellentia ex
ipso nomine manifestatur. Sacra enim dicitur, quia ad sanctitatem nos
instruit. Haec autem in duo divisa est, in Vetus Testamentum et Novum.
Sed, sicut sacra Scriptura excellit alias scripturas, sic et Novum
Testamentum Vetus excedit. Vetus enim appetitum temporalium ingerit,
Novum vero desiderium aeternorum. Unde et illud Vetus dicitur, vel quia
ad appetitum temporalium trahit, dicendo: Hoc et hoc facietis, et bona
terrae comedetis: per quem appetitum nos veteri homini, scilicet Adae,
conformes efficimur; vel ideo Vetus, quia non permansurum, sed aliud ei
successurum erat. Unde dicitur: Supervenientibus novis vetera
projicietis (Levit. XXVI). Novum vero Testamentum ideo Novum, quia facit
desiderium aeternorum, quae semper jucunda et delectabilia sunt; et ideo
nova, quae nunquam veterascunt; vel ideo, quia perduraturum est, nec
aliud ei succedere debet.
Sicut autem sacra Scriptura alias excedit, et inter ipsas sacras Novum
Testamentum Vetere dignius est, sic inter Scripturas Novi Testamenti
Evangelium excellentius est. Unde et hoc nomen habet. Nam propter
excellentiam suam hoc nomen commune caeteris, proprium possidet quod
Evangelium dicitur. Est enim Evangelium bona annuntiatio. Haec autem
annuntiatio bona in evangelica doctrina dignius est quam in aliis, tum
propter rei completionem et praesentiam, tum propter fidei
manifestationem, tum propter vitae futurae jucunditatem. Propter rei
completionem; quia, cum in Veteri Testamento dictum sit: Ecce virgo
concipiet et pariet filium (Isa. VII), in Novo hoc completum esse
annuntiatur, ubi dicitur: Peperit filium suum primogenitum (Luc. II).
Propter fidei manifestationem; quia, ibi fides Christi obscure
praedicata est, hic vero aperte. Ibi enim velata facie videbant in
aenigmate, hic vero revelata et manifeste. Unde dicitur: Multi reges, et
prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non potuerunt (Luc. X).
Propter vitae aeternae jucunditatem, quia Novum Testamentum aeterna
promittit, quae jucunda et delebilia sunt. Ex fide enim, quam docet
Evangelium pervenitur ad dilectionem, quae dat vitam aeternam. Haec
autem evangelica doctrina, nec paucitate constringitur, nec superflua
multitudine dilatatur: quod esset, si vel unus tantum scripsisset, vel
infiniti. Nam si unus tantum, minus crederetur. Unde dicitur in lege: In
ore duorum, vel trium testium stet omne verbum (Deut. XVII). Si vero
infiniti, vilior haberetur, quod sic vulgo diffunderetur. Quare certo
numero et congruo continetur. Quatuor enim tantum sunt Evangelia. Qui
numerus tamen in multis aliis, sed praecipue in Ezechiele per quatuor
animalia praefiguratus est (Ezech. I). Sed inter haec quatuor praecellit
Evangelium Joannis: quod et in illis propheticis animalibus ostensum
est. Nam Joannes aquilae, quae caeteris avibus altius volat, et intuitum
in solem figit luminibus irreverberatis, comparatur, cum Domino ad
coelum volat, ejus divinitatem altius caeteris intuendo. Unde dicit
Augustinus eum adeo alte coepisse, quod si altius intonuisset, nec totus
mundus eum capere potuisset, dicens: In principio erat Verbum, etc.
Caeteri vero cum Domino in terra gradiuntur, qui de humanitate ejus
egerunt. Ex ipso etiam ordine patet quod dignius est Evangelium ipsius
quam aliorum. Est enim Joannes novissimus ordine scribendi, et
perfectione doctrinae. Scribendi ordine, quia diu sine adminiculo
Scripturae fidem Christi praedicavit. Sed in Pathmos insulam exsilio
relegatus a Domitiano, crebra revelatione consolatus Apocalypsim
scripsit. Deinde mortuo Domitiano, permittente Nerva et toto senatu,
rediit Ephesum. Sed eo absente multae haereses in Ecclesia ejus
pullulaverant: unde rogatus ab episcopis Asiae, ut contra haereses illas
scriberet, Evangelium scripsit in dicto triduano jejunio. In quo non
solum haereses pullulantes manifeste resecat, sed etiam quae ab aliis
praetermissa fuerant supplet. Legerat enim Evangelia aliorum, et
veritatem historiae approbaverat: sed quaedam deesse videbat, et maxime
gesta Domini ante incarcerationem Joannis, quae ipse supplet. Multae
autem haereses in Ecclesia illa pullulaverant. Fuerunt enim quidam qui
dicebant Christum non fuisse ante Mariam: quem errorem destruit dicens:
In principio erat Verbum. Dicebant alii quod idem Deus, nunc Pater, nunc
Filius, nunc Spiritus sanctus erat, quos cassat, dicens: Et verbum erat
apud Deum: sicut alius apud alium. Alii quoque dicebant quod Christus ab
aeterno erat, sed Deus non erat; quos iterum confudit Joannes, dicens:
Et Deus erat Verbum. Fuerunt item alii qui dicebant Christum non verum,
sed phantasticum corpus habere: quos item dejicit, dicens: Et Verbum
caro factum est. Est etiam novissimus perfectione doctrinae, quia agit
de aeternitate Verbi, id est de divinitate, quod perfectissimum est.
Unde ipse dicit: Haec est vita aeterna cognoscere te solum Deum, et quem
misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Humanitas enim Christi lac
parvulorum est; divinitas vero cibus grandium. Unde per humanitatem ad
divinitatem gradu doctrinae est ascendendum. Habet itaque Joannes
communem materiam, Christum; intentionem, fidem Christi docere.
Specialem vero materiam, divinitatem ipsius; intentionem vero haereses
pullulantes resecare; et ea addere, quae ab aliis dimissa erant,
miracula Christi, et praecipue illa, quae fecit Dominus ante
incarcerationem Joannis et identitatem essentiae divinae, et
diversitatem personarum demonstrare.
Modus agendi talis: primum de aeternitate Verbi agit, et de identitate
essentiae divinae, et de personarum diversitate; deinde narrat miracula
gesta ante incarcerationem Joannis; postea communia etiam commemorat,
donec ad sermonem Domini, quem habuit in coena ad discipulos, veniat
quem diligentissime et subtilissime describit. In eo enim Dominus de
divinitate sua manifestissime docuit, ut de identitate essentiae suae
cum Patre, et de diversitate personae: quem sermonem nullus aliorum
ausus est attingere. Quod vero dicitur tunc supra pectus Domini
dormivisse, et in exstasi raptus intellectu ea, quae Dominus dicebat
comprehendisse, non nego nec affirmo; sed hoc per illud, quod supra
pectus Domini reclinasse et obdormisse dicitur, significatur quod altius
de divinitate Christi caeteris hausit. Deinde de passione ejus et
resurrectione ejus agit; et sic terminat Evangelium suum:
|
|