|
Sed cum Christus dicatur lux illuminans, quaeritur secundum quam naturam
lux dicatur. Sicut enim in homine duae sunt naturae, scilicet corpus et
anima, secundum quarum utramque aliquid de ipso homine dicitur: ut quod
est albus secundum corpus, rationalis secundum animam, sic et in Christo
duae sunt naturae, secundum quas sermo solet de ipso fieri. Si vero
dicatur quod lux sit illuminans secundum quod Deus, hoc verum est; sed
tunc non in hoc, quod hic dicitur, homo assumptus aliis praefertur
hominibus, secundum quod homo est. Sed tunc si dicatur lux illuminans
secundum quod homo, tunc secundum quod homo, est Deus; et sic secundum
quod homo, Patri aequalis. Quod quidem falsum est, quia secundum quod
homo Patre minor est. Est autem dicendum, quod secundum quod homo lux
illuminans est, quia secundum quod homo plenitudinem donorum habet, de
qua plenitudine nos accipimus omnes, et sic ab ipso illuminati sumus.
Ipse enim secundum quod homo de plenitudine sua nobis confert, non tamen
secundum quod homo Deus: neque enim secundum illam Deus, sed homo est.
Illuminat omnem hominem: non quod omnes illuminentur, sed quicunque
illuminatur, per ipsum illuminatur. Vel hominem superiorem naturam vocat
in homine, scilicet rationem; vel omnem hominem, quia de omni genere
aliquem. In mundum venit, id est in carne apparuit. Et mundus eum non
cognovit. Non habuit cognitionem dilectionis, licet haberet cognitionem
discretionis, ut superius dictum est. In propria venit, id est in nostra
communi natura: carnem enim accepit passibilem mortalem, immunem autem a
peccato. Vel in propria, scilicet regni filiorum Israel, ad quem se
missum dixit; sed sui eum non receperunt, nisi pauci. Quotquot autem
receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Idem videtur esse
eum recipere per fidem, et potestatem hanc habere scilicet posse effici
filios Dei.
|
|