|
Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis, etc. (Joan. XVII.) Hic
terminatur sermo secundum quosdam, et incipit oratio. Pater clarifica,
etc. Proxima passione orat Dominus audientibus discipulis, ut illos
instante tribulatione ad orandum confugere doceret. Clarificatio Filii a
Patre facta est maxime in resurrectione: quam fidem Filius operatus est
cum Patre. Sed ad distinctionem personae Patris a persona Filii dicitur
Pater Filium a mortuis excitasse. Clarificatio vero Patris per Filium
facta est, quando misso Spiritu sancto fidem firmam habebant, quia Deum
Christum, et Filium Dei, Patri coaequalem credebant. Et sic per Filium
incarnatum manifestatus est mundo Pater. Haec autem cognitio plena non
est, perficietur autem in futuro, quando ipsa erit summa beatitudo.
|
|