CAPITULUM 101 |
Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Non hoc, quod Deus et Pater omnium, sed per creationem, quod Pater meus es per generationem. Hanc enim personarum distinctionem ipse mundo manifestavit. Pater enim Filium de substantia sua sibi aequalem genuit: alium quidem in persona; idem tamen est Deus in substantia: ejusdem enim substantiae sunt Pater et Filius. |