CAPITULUM 106

Nunquid et tu ex discipulis es hominis istius? Quaeritur hic, an Petrus negando peccavit, etsi in negatione dilexit. Et volunt quidem aliqui Petrum non solum a peccato, sed etiam a negatione defendere. Sed a neutro defendi potest. Sed quaeritur an, cum negaret, charitatem haberet necne? Et dicunt quidam, quod tunc non minus quam prius diligebat, sicut aliquis pater tradens filium suum pro se ad mortem, non minus eum tunc diligit quam prius. Ipsum tamen mavult mori quam se. Sed si sic diligebat, ut se Christo praeferret, nullo modo charitatem habuit, cum hoc sit charitas ut plus quam se homo diligat Deum. Sic ergo aut prius charitatem non habuerat, aut quam prius habuit, tunc perdidit. Sed prius eam charitatem habuisse omnes pene confitentur. Unde ex nimio charitatis affectu et ardore, et se positurum animam, et non negaturum pro morte promiserat. Sed dicitur, quod nunquam tantum ardorem habuit, ex quo mortem subire posset pro Christo. Et si periculum instaret, potius Christum negaret quam mortem pro illo subiret: quare nunquam charitatem habuisse videtur. Sed dicimus quod multi sunt, qui charitatem habent tamen in affectu et proposito, multi et in affectu et constantiae perseverantia; ii vero, qui tamen eam in proposito habent, sic videlicet, ut proponant se prius mori velle, quam Christum negare, cum perveniunt ad experimentum, deficiunt. Non enim possunt perferre quod promiserunt. Et sunt similes Petro, qui ut dicit Hieronymus, erat quasi avis sine pennis, quando se pro Christo moriturum promisit. Avis enim sine pennis volare vult sed non potest. Talem ergo affectum Petrus ante negationem habuit: in quo si perseveraret, nunquam ex timore Christum negaret. Sed quia virtutem constantiae, cum hoc affectu non habebat: idcirco imminente periculo metu mortis deficit, et affectum charitatis, quem prius habuerat, amisit. Et sic negando ad mortem peccavit: quod peccatum amaro fletu compunctionis deletum est.