|
Unde quaeritur quare praemiserit, receperunt, et postea subjunxit: Dedit
eis potestatem filios Dei fieri: tanquam ipsi per se ex libero arbitrio
fidem recipere possent, et potestatem illam non haberent nisi ex gratia.
Ad quod dicimus quod idem est recipere vel habere et potestatem filios
Dei fieri habere. Et tamen convenienter praemittitur, receperunt, ut
liberum arbitrium valere ad promerendum ostendatur. Sed ne absque gratia
praeveniente ad bonum flecti posse putetur, convenienter supponitur, et
dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ex gratia enim fides et dilectio
nobis datur, per quam filii Dei efficimur et imitatione, et beatitudinis
participatione. Credere in nomine ejus, est notitiam fidei ad laudem et
honorem ipsius habere. Qui non ex sanguinibus, etc. Determinat quomodo
filii Dei fieri possint: non scilicet per carnalem generationem, ex qua
omnes corrumpuntur, sed per spiritualem regenerationem, quae fit per
fidem; per fidem enim Christi innovamur, et a vetustate eximus. Et
vidimus gloriam ejus, etc., gloriam id est, ipsum gloriosum apparentem
in carne in transfiguratione, vel resurrectionem ipsius gloriosam, vel
cognitionem plenam quae in ipso fuit. Unde et perfectam beatitudinem
habuit: Haec est enim vita aeterna, cognoscere te Patrem Deum verum, et
quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Gloriam quasi, etc. Hic quasi,
non est similitudinis, sed confirmationis. Est enim revera unigenitus
Dei Filius. Plenum gratiae et veritatis, id est plenitudinem gratiae
vere habentem. Erat enim in ipso plenitudo omnium donorum. Joannes
testimonium perhibet de ipso. Interserit evangelista testimonia, quibus
utraque Christi natura probetur; maxime tamen pertinet ad divinitatem
Christi probandam. Agit autem satis artificiose nunc interponendo
testimonia, nunc ad narrationem revertendo. Clamabat, id est aperte
praedicabat. In lege enim quaedam erat cognitio, sed obscura et sub
figuris velata. Joannes vero aperte dicebat: Hic est Christus in lege
promissus. Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus.
|
|