CAPITULUM 112

Erat autem parasceve paschae hora, quasi sexta. Marcus dicit quod hora tertia crucifixerunt eum. Et hic dicit, quod hora sexta erat, quando Pilatus sedit in tribunali, tradens Dominum ut crucifigeretur. Quos Hieronymus sic concordat, dicens quod immolatio Christi a nona hora noctis incoepit, quando in domo Annae judicatus est reus mortis, et ab illa hora noctis usque ad tertiam horam diei sex horae computantur; et in illa hora diei tertia, praeparationis sexta, crucifixus est Dominus. Neque enim hoc potuit esse, ut ipse dicit, quod in sexta hora, a qua incipiente usque ad nonam, id est finem sextae tenebrae erant super universam terram, illa omnia fierent, quae, Domino in cruce posito, facta sunt: quod ei videlicet illuderent, et quod vas aceti ei porrigerent, etc. Videntes enim terrae motum et tenebras, percutientes pectora sua revertebantur.