CAPITULUM 114 |
Mulier, ecce filius tuus. Nullus sic intelligat, quod se demonstrando dicat: Ecce filius tuus; imo de Joanne hoc dicit sicut et postea ad discipulum dicit: Ecce mater tua; quasi cui tu curam impendes ut matri. Vas autem erat positum aceto plenum, etc. Aut casu aliquo, aut forte divina providentia ibi erat vas cum aceto. |