|
Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportuit eum a mortuis resurgere
(Joan. XX). Ex hoc loco, et ex eo quod Petrus dicit Domino suam
passionem praedicenti: Absit a te, Domine! (Matth. XVI.) videtur quod
Apostoli nondum fidem mortis et resurrectionis Christi haberent, sine
qua nec charitatem habere poterant et dicimus quod in morte Christi
charitatem sicut et fidem amiserunt, quando relicto eo fugerunt. Sed
ante mortem Petrus etiam hoc dicendo, absit a te, Domine! et charitatem,
et fidem habebat. Ex nimio enim ardore dilectionis hoc dixit. Ex ardore
enim dilectionis non sustinebat audire mortem ejus, cujus aeternitatem
confessus erat dicendo: Tu es Christus, Filius Dei vivi (Joan. XI). Unde
sic prohibendo a morte erravit quidem ex pietate, sed non peccavit.
Credidit quoque et fidem habebat, sed aenigmate et obscuritate quadam
sacramentorum. Credidit enim vera esse quae Dominus dicebat de morte
sua; sed, quia in parabolis eis loqui consueverat, idcirco aliud eum
dicere putabat: in nullo tamen discredens, quod Dominus dicebat: Sicut
fidem habet simplex et idiota credens quidquid praelatus ejus credit,
cum tamen ipse distinguere nesciat. Verum enim esse fatetur quidquid in
Evangelio dicitur, et tamen quid dictum sit nescit.
|
|