CAPITULUM 116

Quorum remiseritis peccata, etc. Post insufflationem, et Spiritus dationem inquit: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. Unde quaeritur quae peccata posse remittere eis Dominus dederit. Nam si dicatur, ut quidam dicunt, quod poenam peccati tantum posse remittere receperunt, parum hoc fuisse videtur. Nam non multum est istam poenam temporalem pro peccato sustinendam, aut remittere, aut vitare. Dicitur etiam Petro: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Quod quidam sic intelligere volunt. Quodcunque ostenderis super terram, ubi Ecclesia tantum ligare potest, esse ligatum, erit ligatum et in coelis. Nam hoc esse officium apostolorum et eorum successorum dicunt, quod sacerdotum in veteri lege, ostendere solutos, sicut et illorum erat ostendere mundatos. Sed hoc parum quidem est ostendere. et nullum effectum in solvendo, vel ligando habere. Unde dicimus quod Dominus principaliter apostolis remissionem peccatorum, non dico poenarum tantum, sed et culparum; non poenae temporalis, sed et aeternae facere posse contulit; et non solum illis sed omnibus successoribus eorum, vicem eorum in terris gerentibus. Et tamen verum est solum Deum peccata remittere, sicut et ipsius solius est justificare, cum tamen fideles justificet. Non enim alius quam ille operatur, quod ipsos per ministros suos facit. Ipsi tamen ministri id vere facere dicuntur, quod Dominus eorum ministerio facit et comprobat. Quotiescunque ergo sacerdotes tradita potestate utentes peccata remittunt, et a Deo remittuntur: et quoties retinuerint, id est ab Ecclesia fidelium separaverint, et morti adjudicaverint, et illa retenta sunt. Ideo autem dico tradita utentes potestate: quidam sunt, qui indiscrete solvunt, vel ligant. De quibus dicitur in propheta: Maledicam benedictionibus vestris, et benedicam maledictionibus vestris (Malac. II). Nam, ut alibi dicitur, mortificabant animas quae vivebant, et vivificabant quae moriebantur (Ezech. XIII). Cum ergo praelatus aliquis coactus aliqua necessitate ligat aliquem, qui tamen reus non est, vel solvit, qui tamen intus solutus non est, recte facit, et quod ab ipso faciendum est. Unde et hoc Deus solvit, et ligat, id est ratum habet, quod a praelato sic factum est. Nec tamen Deus hunc solvit in anima, nec illum in anima ligat, sicut nec Ecclesia, cujus judicium semper verum est. Nec enim hunc reum judicat, sed ligandum, ut rigor Ecclesiae, et regula justitiae servetur. Est ergo verum, quod dicitur: Quorum remiseritis peccata, id est quorum peccata per vos remissa sunt, et apud Deum remittuntur. Et est hoc generaliter dictum, non solum apostolis (ut quidam dicunt, hoc fuisse praerogativam apostolorum) sed omnibus ipsorum successoribus, et dictum et datum.