CAPITULUM 117

Si quis autem dicat in vera cordis contritione peccata ante esse remissa apud Deum, quam ad sacerdotem veniat qui poenitet, et sic non oportere a sacerdote remitti: dicimus quod non est ita; sed et Deus prius, ex quo vere ingemiscit, remittit: et similiter in confessione per ministerium sacerdotis, et etiam in exsecutione satisfactionis remittit. Tandiu enim debitum remitti dicitur, quandiu de debito aliquid restat faciendum, et cum debitum pro peccato dimittitur, merito et ipsum peccatum dimitti dicitur. Sicut et in eo qui ad baptisma in vera cordis contritione accedit, apparet: ante enim quam baptisma suscipiat per fidem et veram poenitentiam, peccata ei remissa sunt, per baptismum remittuntur; nec est alia haec remissio quam illa; nec iterata, sed eadem et continuata.