CAPITULUM 118 |
Infer digitum tuum huc, etc. Quaeritur utrum Dominus post resurrectionem vulnera, an cicatrices ostenderit. Et est patens quod cicatrices tantum ostendit, quae etiam in die judicii gloriosae apparebunt, et gloriosiores forsitan quam caeterae partes corporis, eo quod Dominus in illis majorem exhibitionem obedientiae ostendit. Licet tamen quaedam auctoritates velle videantur, quod latus apertum ostenderit. |