CAPITULUM 11

De hac plenitudine quaeritur cujus sit; sed dubium non est quin Christi sit, sed secundum quam naturam? secundum divinam, eam ab aeterno naturaliter habuit, sed in tempore eam secundum humanam accepit. Fuit itaque haec plenitudo Christi secundum humanam naturam. Unde quaeritur, quomodo in eo fuerit secundum humanitatem. Utrum tantam plenitudinem habuit secundum humanam naturam, quantam secundum divinam. Volunt autem quidam ex hac auctoritate et ex aliis quibusdam quod anima Christi tantam scientiam habuerit, quantam et Deus. Dicitur enim, quod quidquid habuit Filius Dei per naturam, habuit filius virginis per gratiam. Unde dicunt, quod tantam habet anima illa scientiam per gratiam, quantam et Filius Dei per naturam; non tamen aequalis est ei in scientia vel in aliquo alio. Cum aliter habeat anima, aliter Deus. Deus enim habet illam per naturam, anima vero per gratiam. Aequalitas tamen solet considerari secundum quantitatem et non secundum qualitatem, ut si hic tantas divitias habeat ex acquisitione, quantas ille ex patrimonio, aeque illi dives dici potest. Gratiam per gratiam, quia ex gratia, quam dedit ad promerendum, dabit tandem vitam aeternam; et sic totum ex gratia est, et quod meremur et quod meriti fructum consequimur. Nec tamen excludo liberum arbitrium, quod gratiam oblatam non repellit, sed ei consentit. Potest quidem ex se consentire, sed non consentit absque auxilio gratiae. Vel pro gratia electionis dat gratiam dilectionis et operationis. Lex per Moysen data est; veritas per Jesum Christum facta est. Quia quod Moyses docuit, ipse adimplere nequaquam potuit; unde dedit quod ipse facere non potuit; sed Jesus Christus quod docuit, hoc ipsum etiam opere adimplevit, unde dicitur: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I). In Moyse quidem figurae praecesserunt; in Christo vero figurarum adimpletio, unde et veritas per ipsum facta est. Deum nemo vidit unquam. Nemo enim in carne Deum, ut est, videre potuit. Unde per creaturas, vel signa aliqua patriarchis et prophetis apparuit. Moysi quoque quaerenti ut ipsum sibi ostenderet, respondit: Sta in caverna netrae, et videbis posteriora mea (Exod. XXXIII). In caverna petrae hoc est, in cruce Christi et videbis posteriora, id est carnem assumptam, quae inferior natura Christi est. Paulus quoque cum raptus ad tertium coelum secreta illa videret, quae non vidit homo, supra hominem fuit. Unde et ipse dicit: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit (II Cor. XI). Illa vero visio, qua videbitur Deus facie ad faciem, in futuro erit. Unde quod dicitur modo apparere in creatura aliqua; nihil aliud est, nisi per subjectam aliquam creaturam, voluntatem manisfestare. Ipse enarravit. Prophetae narraverunt, sed nullus eorum enarravit; sed ipse in carne veniens enarravit. Multa enim dixit de se, quae alii non dixerant; et evidentius dixit quam alii. Quod quidem ipse bene potuit cum sit in sinu, id est in secreto Patris, id est genitus de essentia Patris. Unde ipse illam generationem plene enarrare potuit, cum aequalis Patri per illam generationem sit. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Quia unio illa habitus in ipso fuit. Ex quo enim semel assumpsit nunquam deposuit. Et hic est habitu inventus ut homo. Christus hominem assumptum nunquam deposuit. Semper enim ex quo assumpsit eum sibi in unam personam unitum habuit; quia et in morte hominem unitum sibi habuit, id est animam et carnem. Tunc etiam homo fuit sub eodem sensu, quia humanam naturam sibi unitam habuit. Unde non est quaerendum an homo mortuus tunc esset, an vivus: Ego vox clamantis in, etc. Praeco Domini vocem Christi se confitetur, quod nullus praecedentium dicere potuit. Est enim vox animi interpres, quae sine fructu est, nisi eam verbum sequatur. Sic et Joannes vox est, id est praeco animi, id est Christi, qui est sapientia Patris, et mens quae vox omnino inutilis esset, nisi Verbum eam sequeretur. Vel vox dicitur Joannes, quod nullus aliorum dici potuit, quia quemadmodum inter vocem et verbum nihil est, sic inter Joannem et Verbum Dei nihil medium fuit. Et qui missi fuerant, etc. Erant tres sectae Judaeorum, Essaei, Sadducaei, Pharisaei. Essaei nihil proprium retinebant; solem autem orientem adorabant. Sadducaei, id est justi, qui resurrectionem negabant, asserentes animas simul interire cum corporibus. Pharisaei vero periti in lege, diversi a plebe excellentia suae scientiae dicebantur; hi suam justitiam ostentabant; hi vero in multis Joannem audiebant, quia resurrectionem corporum praedicabat, quam et ipsi futurum credebant, licet carnalem. Medius vestrum stat [stet], etc. Medium dicitur, quod distat aeque ab utroque extremorum, sic Christus distabat ab illis, quia sine peccato, et idcirco eum non noverunt. Vel medium commune et vile dicitur. Unde quia Dominus in communi et vili natura apparebat, non potuerunt eum scire, unde medius fuit Christus quia mediator Dei et hominum; quod non possit esse, si solum Deus, vel solum homo esset; et quoniam erat Deus et homo, idcirco eum non cognoverunt. Cujus non sum dignus, etc. Non est dignus, quia ejus officii non est praedicare sed baptizare, vel nomen sponsi usurpare. Tangitur legis consuetudo. Mos enim in lege fuit, quod si quis habens uxorem moreretur non relicto semine, proximus cognatione eam duceret, et suscitaret semen fratri suo; quod si nollet, alter eam duceret et ipsum in porta discalciaret et in faciem ejus spueret, et postea dicebatur domus discalciati in opprobrium illius. Altera die, etc. Potest enim hoc relativum, altera, vel ad diem praecedentem, in quo venerunt Pharisaei ad Joannem referri, vel ad illud, altera, quod subsequitur: Venit vir, id est viriditatem habens; unde spes fructus esse potest, ubi enim nulla viriditas est, ibi nec spes fructus esse potest. In Christo vero viriditas fuit; ex qua nos omnes fructificavimus. Baptizatur Christus a servo, ne dedignentur superiores ab inferioribus baptizari. Non autem solus voluit ab ipso baptizari, ne ipse ex Joannis baptismate aliquid accepisse videretur. Neque enim baptismus Joannis aliquid alicui contulit, sed morem tantum, et consuetudinem induxit.