|
Vado piscari (Joan. XXI), etc. Quaeritur quomodo Petrus, postquam
cognoverat Dominum resurrexisse, ad piscationem reversus fuerit, cum a
Domino saepe audisset, et legisset forsitan: Nemo mittens manum ad
aratrum, et respiciens retrorsum, aptus est regno Dei? (Luc. IX.) Sed
dicimus quod non retro respexit, quia ad cupiditatem saeculi non rediit.
Unde licet navem et retia reliquisset, ut non amplius eis uteretur ad
lucra quaerenda, tamen licuit ei iterum his uti ad supplendam
necessitatem. Quibus non licuit uti ad saeculi cupiditatem.
|
|