|
Sed hoc magis movet quomodo Dominus per comestionem veram resurrectionem
corporum illis probaverit, quoniam in resurrectione nec cibo nec potu
indigebunt, sicut Dominus ipse ante dixerat: Neque nubent, neque
nubentur; sederunt sicut angeli Dei (Matth. XXII). Spiritualia enim
corpora ibi erunt, non animalia. Animale enim dicitur, quod alimentis
indiget. Sed dicendum quod, licet hoc audivissent, non tamen
intellexerant, vel in memoria habebant. Spiritus enim sanctus de coelo
missus multa quae non intellexerant, et quae oblivioni tradiderant, eis
suggessit, sicut et Dominus dicit: Ille suggeret vobis omnia. (Joan.
XIV), etc. Ut ergo magis crederent, cum eis comedit ad majorem
resurrectionis suae fidem, de qua dubitarent, nisi tot argumentis eam
comprobasset.
|
|