|
Alius te cinget, et ducet quo tu non vis, etc Ostendit Dominus Petro qua
fuerat morte moriturus: et etiam quomodo molestiam mortis esset
suscepturus docet, dicens: Ducet te quo tu non vis. Super hunc autem
locum dicit expositor, quod nolens ad illam molestiam est ductus, sed
volens est eductus. Cum enim Petrus ad mortem duceretur, ipsam mortem
natura infirmitatis humanae exhorruit: et sic Petrus affectu carnis
mortem subire respuit, et ita nolens ductus est; sed et in ipsa passione
ex ardore charitatis hunc ipsum horrorem perdidit, et insuper ei ipsa
poena placuit, et dulcis fuit. Sicut de Stephano legitur, quod lapides
torrentis ei dulces fuere; et sic volens etiam affectu carnis non solum
voluntario appetitu rationis, quem semper habebat, eductus est, id est
in morte consummatus. In hoc autem loco etiam quaeritur de voluntate
Christi, quam ipse habuit in passione sua imminente. Sic enim orat:
Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut
ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI). Ex hoc autem sic
argumentantur: Christus voluit mortem a se transferri; quare mori
noluit; sed iterum, quidquid Pater voluit et ipse voluit. Quare, cum
Pater eum mori voluit, et ipse hoc voluit: ergo aliquid noluit quod
voluit, quod non est dicendum. Dicendum ergo est, quod in Christo tres
fuerunt voluntates: fuit enim in eo, secundum quod homo fuit, voluntas
carnis, motus videlicet ad esuriendum et sitiendum, et ad tristandum:
quos ipse non necessitate sed voluntate pro nobis suscepit. Hi ergo
motus quandoque voluntas appellantur: unde etiam propter hos naturales
appetitus dicimus et bruta animalia velle comedere et hujusmodi. Sed cum
hi motus, qui nostrae infirmitatis sunt, in Christo fuerint, aliter in
illo fuerunt, aliter in nobis: in nobis sunt immoderati, in Christo vero
moderati. Sed cum naturalis iste motus in Christo fuerit ut non
moreretur, quaeritur utrum ille motus rationabilis fuerit, an
irrationabilis? Et possumus dicere quod nec rationabilis, nec
irrationabilis fuit motus ille sed naturalis. Unde et bonus in ipso
fuit. Sed si bonus fuit, quare ei non consensit? Sed est manifestum quod
voluntas rationis, qua se Patris voluntati supposuit, melior fuit: et
idcirco ei potius consentiendum fuit. Hi ergo appetitus naturales in
Christo voluntas dicuntur, secundum quam dicitur quod voluit ut
transiret ab eo calix mortis. Fuit quoque in eo voluntas secundum
propositum rationis quae animae Christi fuit, secundum quam proprie
dicitur aliquid voluisse. Unde quidquid hac voluntate voluit, etiam
fecit. Haec enim in omnibus divinae voluntati subjecta fuit, et ei
consensit. Hac ergo voluntate mori pro redemptione nostra voluit. Fuit
et tertia in Christo voluntas quae utramque aliorum regebat, Verbi
videlicet, quae aeterna fuit. Cum igitur Christus sic oret: Pater, si
possibile est, etc. Non orat ut calix a se transeat: nam si hoc oraret,
etiam fieret. Exauditus enim est in omnibus quaecunque oravit pro
reverentia sua: dignus enim fuit exaudiri. Sed hoc orat, ut fiat
voluntas Patris, licet caro ipsa mortem abhorreret: quasi dicat: Pater,
licet caro mori reformidet, tamen non quod appetit caro, fiat, sed quod
tu vis. In hoc enim terminatur oratio et ad hoc dirigitur. Vel, ut
dicunt quidam, Christus hoc dicendo orat, hoc est forma orationis
utendo, nos instruit quid faciendum sit nobis, cum oramus, hoc scilicet
ut semper divinam voluntatem nostrae praeponamus. Unde quorumdam
religiosorum mos est, ut semper hoc subjungant petitionibus suis.
Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Sive ergo sic dicatur,
sive ut superius dictum est, nullam voluntatem habuit Christus
contrariam rationi vel divinae voluntati. Neque enim voluntati contraria
dicitur proprie, nisi illa, quae cum discretione est.
|
|