|
Quem diligebat Jesus, etc. Hic quaerit Augustinus quomodo hoc esse
possit, quod Joannes minus diligens plus diligatur, et Petrus plus
diligens minus diligatur. Quod autem Petrus plus dilexerit, ex eo est
manifestum quod Dominus ipse quaerit ex eo diligis me plus his? Ipse
enim qui quaerebat, hoc verum esse sciebat: aliter enim non quaereret.
Sic cum dicitur de Joanne, quod eum diligebat Dominus, speciale dictum
aliquod dilectionis privilegium ponit in Joanne. Et est hic, ut dicit
Augustinus, aperta misericordia et occulta justitia; tamen hoc dici
potest quod familiarius eum Dominus diligebat quam alios: unde et eum
plus dilexisse dicit Augustinus, tamen transfert se a personis ad vitas
duas, activam scilicet et contemplativam. Activam vero plus diligere, et
minus diligi dicit. Quia, cum in miseriis hujus vitae versetur,
ardentius appetit ab eis liberari, quam contemplativa appetat ab illa
quiete et visione, in qua modo est, ad illam visionem pacis venire ubi
perfectio omnino erit. Minus tamen a Domino diligitur, quia auferet
Dominus omnino has miserias cum absterget omnem lacrymam ab oculis
sanctorum (Apoc. XXI). Illa vero plus diligitur, quia visionem quietis,
quam hic habet, non auferet Dominus sed perficiet. Ipsa tamen minus
diligit hic quam dilectura sit in futuro, quia nondum per experientiam
suam illam futuram novit quietem: quia videt nunc per speculum in
aenigmate; sed tunc magis diliget cum videbit Deum sicuti est (I Cor.
XIII).
|
|