|
Sic eum volo manere, etc. Ex his verbis videbatur discipulis, quod non
moreretur Joannes. Quod non ita intelligendum esse ostendit cum ipse
dicit: Et non dixit Jesus, etc. Videtur tamen quibusdam ex eo quod terra
quadam scaturigine ebullit super os ejus jacentis, sepulcro, et quod
flatu ipsius ex retento spiritu procedente fieri hoc videtur: quod ipse
adhuc vivat. Quod refellit Augustinus sic: Quia cum justis melius sit
dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I), testante Paulo. Parum erat
Christo dare dilecto suo, ut non moreretur. Unde magis videtur quod
mortuus sit, et quod anima a corpore separata aeterna cum Christo
fruatur beatitudine, quam quod sic in dormitione jaceat.
|
|