|
Vidit Spiritum descendentem sicut columbam, etc. De hac columba
quaeritur quid fuerit? Sed patet quod creata tunc fuit, sed peracto
officio suo in materiam illam statim redacta est de qua formata est,
sicut stella, quae in nativitate Domini magis apparuit. Et fuit revera
columba sicut et illa vera stella. Spiritum vero sanctum descendisse
nihil aliud est, quam columbam descendisse significantem Spiritum
sanctum. Est enim columba simplex animal et sine felle, per quam
benignitas Spiritus sancti designatur. Nec est credendum Deum aliter
fuisse in illa columba quam in aliis creaturis.
|
|