|
Sed quae sit ista potestas, quam servis dare posset si vellet,
quaeritur. Nunquid posse intingere est illa, quam dare noluit? sed
ministri intingunt; quare hoc posse non est illa potestas. Si vero
dicatur, quod illa sit potestas remittendi peccata, hanc nec servis
dedit, nec dare potuit. Est autem illa potestas quam dare posset si
vellet, ut invocatione nominis Petri vel alterius servi efficacia
daretur Sacramento remittendi peccata, sicut invocatione nominis
Trinitatis. Hanc autem potestatem Christus sibi retinuit, nec alicui
suorum dare voluit, propter supradictas causas. Vel prius nesciebat
Joannes quod ipse Christus per mortem propriam mundum redempturus esset:
vel nesciebat eum, hominem et Deum esse. Et manentem, etc. Sedit columba
super eum, ut per hoc ostenderetur, quod in eo semper manet plenitudo
donorum Spiritus sancti. Est autem in aliis Spiritus sanctus, nunc
manens nunc recedens; sed in eo semper fuit. Columba ramum extra arcam
inventum si fructum habet fert ad arcam; sed quomodo viridis extra arcam
esse potest? Fructum enim fidei quis potest habere, nisi per baptisma in
Ecclesiam introducatur? Potest autem dici, quod cum jam in aquis sit
baptismi jam viriditatem ex vi sacramenti suscipit, ut in eam inducatur.
Post susceptionem enim baptismatis statim de membris Ecclesiae est. Vel
multi antequam ad fidem veniant, rem Babylonis fideliter administrant;
et quia bene se habent in alieno, merentur curam sibi dari de proprio.
Propter hanc itaque bonam operationem et bonum mentis affectum, majus
eis revelatur, et participes Ecclesiae efficiuntur, ut de Cornelio
legitur, cujus orationes exauditae sunt, ut Petrus ad eum mitteretur et
fidem ei revelaret (Act. X); nec tamen affectum, qui charitas est, prius
habebat.
|
|