CAPITULUM 15

Altera die postquam Pharisaei venerunt ad Joannem. Rabbi, quod dicitur interpretatum magister. Quaeritur quis hoc dixerit, an evangelista, an alius? Et est manifestum quod Joannes Graece scribebat. Rabbi vero Hebraicum est, quod evangelista Graece interpretatus est dicens, quod est interpretatum [d][i][d][aac][s][k][a][l][e]. Quod Latine dixit ille qui de Graeco in Latinum transtulit. Erat Andreas unus duorum discipulorum, qui ad Christum venerunt imperio Joannis; alter vero Joannes iste evangelista. Sed solent discipuli nomen suum subjicere quando aliqua magna de se dicunt, ne occasionem extollendi se habeant sicut e contrario nomen ponunt quando humilia de se dicunt. Nec est reprehendendum quod Paulus de se magna dicit, dicens: Hebraei sunt, et ego, etc. (II Cor. XI) Sed quandoque stulti sunt patiendi, ne et nos impatientes esse videamur. Quandoque repellendi, ne eis consentire putemur. Intuitus autem eum Jesus. De hac intuitione quidam errorem sapiunt. Dicunt enim, quod quoddam seminarium, id est quamdam habilitatem a creatione datam, unde magis aptus est iste ad credendum et obediendum quam ille, videt Deus in isto, unde magis eligitur iste quam ille. Veluti quaedam signa futurae bonitatis apparent in hoc populo, quae non in illo. Sed hoc esse falsum patet, tum ex aliis multis, tum praecipue ex eo quod dicit Dominus: Vae tibi Corozain, vae tibi Betthaida; quia si haec, quae in te facta sunt, praedicata essent in Tyro, et Sidone, dudum sedissent in cinere, et cilicio (Luc. X). Unde apparet aptiorem fore terram illam ad excolendum quam terram Judaeorum. Ex quo et illud manifestum est quod majorem habilitatem cordium non attendit Deus in vocatione sua. Imo ex eo quod minus apta ad se convertit, gratia major et gloriosior esse apparet, quam minorare videntur, qui eam ex tali aptitudine operari asserunt. Non est igitur aliquid in corde quare Deus eligat, sed in secreto cordis operatur gratia sua Deus, unde ad poenitentiam et dilectionem movetur, unde salutem aeternam promeretur. Et hoc est ipsum secretum cordis intueri, occulte per gratiam in corde operari, ut ab errore ad cognoscendam veritatem moveatur, et sic vita dignus fiat. A Nazareth potest aliquid boni esse? Vivacitas est efficacia mysterii. Nazareth interpretatur flos vel germen. Sicut autem in flore tria sunt, quod ab arbore sine laesione prodit, et ad decorem arboris est, et spem fructus habet; sic et Christus de virga Aaron, id est de beata virgine sine omni laesione prodiit nascendo. Fuitque ipsi ad decorem; ex ipso enim benedicta dicitur inter mulieres, et ipse speciosus forma prae filiis hominum. In quo quidem est nobis spes fructus vitae aeternae. In quo dolus non est. Dolus enim est quando aliud agitur, et aliud intus simulatur: scilicet cum aliud intus cogitatur, et aliud foris ostenditur, quales erant Pharisaei. Iste vero Nathanael talis non erat; sed si quod vitium intus erat, foris confitebatur. Cum esses sub ficu, etc. Dicunt quidam ad litteram sic fuisse, quod ille cum legis doctor esset ad meditandum de redemptione generis humani exisset, et sub aliqua ficu sedisset. Alii dicunt quod hoc tantum ad ficum illam, de cujus foliis perizomata sibi fecerant Adam, et Eva post peccatum, referendum est. Omnes nos enim, ut dicunt, ibi fuimus, id est in Adam, unde et in Adam peccavimus, ibique corrupti sumus. Sed quomodo ibi esse potuimus, aut ibi corrumpi, cum adhuc nihil prorsus essemus? Dicunt autem, quod materialiter ibi fuit totum humanum genus, et unusquisque aliqua pars corporis Adae fuit. Quod quidem esse non potest, cum nec etiam tot atomi in Adam esse potuerint, quot homines postea exstiterunt. Quamlibet etiam partem hujus corporis, unam partem corporis Adae fuisse necesse erit secundum hanc sententiam. Nos vero dicimus hoc totum falsum esse, quia nec omnes ibi fuimus, nec omnes ibi peccavimus, vel corrupti sumus. Quod autem dicit auctoritas, verum est quod omnes peccavimus in Adam, id est omnes causam peccati inde contraximus. Et sub eodem sensu tota humana natura ibi corrupta est: ibi enim factum est peccatum, propter quod tota posteritas corrupta est. Propagatio enim humani generis semper per corruptionem generando descendit. Omnis enim homo in corruptione generatur. Et hoc contrahimus per Adam, ex cujus origine nos omnes descendimus: ipse enim origo nostra fuit, unde et ab ipso originem trahimus. Quod autem dicitur hic, cum esses sub ficu, vidi te: sic intelligitur, cum esses sub umbra legis, vel mortis vidi te per dispositionem. Ab aeterno enim de ejus salute disposuerat, vel de ejus vocatione. Majus his videbis, etc. Quia eum Messiam crediderunt, datum est eis plus cognoscere de ipso. Hoc scilicet, quod et Deus erat non tantum homo, quod adhuc credunt Judaei de Messia, quod purus homo futurus sit. Amen, amen, Hebraicum verbum, et sonat vere vel fiat; nec est ab aliquo interprete mutatum, ne mutatum vilesceret, et est quasi Dei juramentum. In hoc autem solo Evangelio invenitur duplicatum. Videbitis coelum apertum, etc. Hoc est illud majus, quod eis promisit Dominus videndum. In hoc autem cognitio demonstratur utriusque naturae.