CAPITULUM 16

Et tertio die nuptiae factae sunt, etc. (Joan. II) Tertio scilicet a primo, vel a vocatione illorum discipulorum. Quid mihi et tibi mulier? Non est hic negantis, vel contemnentis matrem, quam ipse honorare jubet, ut dicunt haeretici, qui dicunt corpus phantasticum Christum habuisse, sed est ostendentis hoc, quod ipsa petebat, non posse fieri ex eo quod ex ipsa acceperat, ex humanitate scilicet, sed ex divinitate tantum. Nondum venit hora mea. Hinc item volunt habere haeretici, quod fatali necessitati mortis subjectus esset, ita scilicet quod ex necessitate moreretur. Erat quidem hora mortis praefixa in divina dispositione, sed nulla fatali necessitate. Quando enim voluit mortem suscepit; unde et ipse dicit: Habeo potestatem ponendi animam meam; et iterum sumendi eam (Joan. X). Et est ac si dicat: Ex eo quod a te habeo, non possum miracula facere, sed quid habeam ex te apparebit, cum ego pendens in cruce te matrem discipulo commendabo. Metretas binas vel ternas. Quia quaedam binas, quaedam ternas. Non est enim hoc dubitantis. Metros Graece mensura dicitur unde [m][e][t][r][eeac][t][ee], metrete vel ad mysterium referatur. Architriclinus Triclinium dicitur, ubi sunt tres lecti, id est tres ordines discumbentium, ut in refectorio monachorum, quorum princeps et supremus, id est qui illis praeest, architriclinus dicitur. Hoc fecit initium signorum Jesus. Quomodo hoc initium signorum fuisse dicitur, cum et ante, cum esset annorum duodecim sederet in templo, et quaereret, et responderet? Et cum descendisset in Aegyptum, omnia idola corruisse dicantur. Sed initium fuit hoc eorum, quae hic narrantur, vel eorum, quae scripta sunt in sacris Scripturis.