|
Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei, domum
negotiationis. Qui sunt qui ejiciendi sunt ab Ecclesia: Nunquid soli
ementes et vendentes? Ita soli si sub illis comprehendantur omnes qui in
Ecclesia quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi. Sed dices:
Nunquid non licet mihi usum praebendae illius emere? non emo officium,
sed beneficii usum. Sed hoc fieri non potest. Qua enim ratione
communicas eodem refectorio, et consilio, et obsequio ecclesiastico?
nunquid electione? an emptione? Sic ergo emendo quod desideras emis
etiam quod non curas, quia gratiam Dei, quod non licet. Sic etiam non
videtur esse approbandum quod aliquis, cum pecunia inter monachos, et
canonicos, vel quoscunque religiosos recipiatur. Aut enim pecunia causa
est, aut esse videtur. Ipse autem Jesus non credebat seipsum eis. Quia
qui facile credit, facile recedit; unde: Utinam calidus, aut frigidus
esses, etc. (Apoc. III). Sic tamen catechumenis corporis communio et
sanguinis Domini credenda nondum est.
|
|