|
Amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre
regnum Dei (Joan. III). Quasi diceret: Licet tu per visa signa credas,
et fidem habeas, non tamen sine susceptione baptismatis tibi sufficit ad
salutem. Unde quaeritur an aliquis sine susceptione sacramenti hujus
salvari possit? Cum dicat Dominus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et
Spiritu sancto, etc. Est autem manifestum, quod sanguinis effusio vicem
obtinet baptismatis, sic et vera cordis attritio cum tempus suscipiendi
non habeat. Unde quod dicitur: Nisi quis renatus fuerit, etc., sic est
intelligendum: Nisi quis paratus fuerit renasci, vel nisi fidem
baptismatis habuerit. Item quaeritur an omnis suscipiens renascatur? sed
si omnis, tunc et iste haereticus, et ficte accedens; si vero renascitur
Spiritu sancto, tunc interius mundatur et sic ei peccata delentur. Item
Christus ibi baptizat, quare et ipse a Christo baptizatur; et sic
abluitur interius, ut videtur. Non est autem hoc verum, quod ficto, et
habenti fraternum odium peccata in baptismo remittantur; baptizatur
tamen, et Christus baptizat, id est ipse sacramentum suscipit, et
Christus illud conficit dando ei vim et efficaciam, ut per ipsum peccata
deleantur, nisi ille, qui suscipit, impediat. Sub eodem sensu etiam
potest dici, quod ille renatus est ex aqua, et Spiritu sancto, qui
sacramentum suscepit exterius, quo mundari posset interius, nisi ipse
impediret. Nullo tamen modo hoc concedendum, quod renatus sit spiritu,
id est interius mundatus. Quod natum est ex carne, caro est; et quod ex
spiritu, spiritus est. Id est, sicut quod ex carne nascitur carnis
imitatur similitudinem, sic quod ex spiritu spiritum imitatur, et ejus
similitudinem retinet. Quemadmodum enim Spiritus invisibilis est, sic et
dona ipsius et effectus. Unde qui ex spiritu nascitur, spiritus est.
Nascitur autem anima ex spiritu, cum Spiritus sanctus invisibili gratia
sua eam illustrat, et in novitatem vitae, vetustate deposita, purgat:
unde et ipsa ei unita, non solum spiritualis, verum etiam spiritus
quodammodo efficitur cum, contemptis omnibus aliis, illi soli adhaeret,
et ejus donis fruitur. Unde carnalis hujusmodi generationem ignorat.
Quapropter ad talem dicitur: Et vocem ejus audis, et nescis unde veniat,
aut quo vadat. Nescit enim carnalis unde, id est ex qua misericordia, et
occulta Dei justitia veniat vox spiritus, nec quo vadat, id est ad quem.
finem perducat. Si terrena dixi vobis, etc. Terrena, id est parva sunt,
quae de humanitate Christi dicuntur, ad comparationem eorum, quae de
divinitate ipsius creduntur, ut quod Deus est in personis trinus, unus
in essentia.
|
|