|
In principio erat Verbum (Joan. I). Joannes scripturus Evangelium de
divinitate Verbi incoepit, ut haereses et errores, qui habebantur vel
haberi possent de divina Christi natura, et tolleret, et omnino
resecaret. Sunt enim in Christo duae naturae, humana scilicet et divina.
Errores vero, qui de humana natura ipsius haberi poterunt, caeteri tres
satis abstulerant, quia de humanitate Christi sufficienter tractaverant.
Quod idem ut de ipsius divinitate fiat, dicit Joannes. In principio,
etc. In principio, hoc est in Patre. Pater enim est principium non de
principio; Filius principium de principio, etsi sine principio.
|
|