|
De humanitate vero sua Christus dixerat superius: Solvite templum hoc et
in tribus diebus aedificabo [excitabo] illud. Sed quaeritur quomodo
majus sit credere personarum trinitatem, et essentiae unitatem, quam
quod Verbum caro factum, et caetera hujusmodi, cum illa ratio suadeat?
Unde et philosophi naturali ratione ea comprehenderunt; ista vero omnino
contra rationem naturae sunt? scilicet quod Deus natus, et mortuus sit,
et hujusmodi. Sed dicuntur minora ista, et quia visibilia sunt, et
visibiliter cunctis exhibita. Illa vero majora; quoniam tantum
intellectu sapientis comprehensibilia, et paucis manifestata. Vel notat
ordinem, quo progrediendum est ad fidei perfectionem. Primum enim
oportet credere Christum, natum, et passum, resurrexisse, coelos
ascendisse: ut sic perveniatur ad fidem trinitatis personarum, et
unitatis essentiae.
|
|