|
Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, etc. Hoc dictum
est secundum illam figuram loquendi, qua dicitur quod tantum rex venit,
vel tantum recipitur; cum tamen ipse cum militibus suis veniat, vel
recipiatur. Sic enim verum est, Christum solum ascendisse, quia ipse
primus, et nullus nisi per ipsum. Caput enim cum corpore suo ascendit.
Unde in ascensione capitis intelligitur etiam ascensio corporis.
Ascendit autem Christus secundum humanam naturam, sicut descendit
secundum divinam.
|
|