|
Et sicut Moyses, etc. (Num. XXI). Moyses in deserto serpentem aeneum in
pertica erexit: quem intuentes filii Israel sanabantur laesi ab ignitis
serpentibus, vel non laesi tuti manebant. Aeneus autem serpens in
pertica erectus, Christus est in cruce levatus, qui aeneus, id est
fortis fuit ad mortem destruendam, cum in ipso nulla causa mortis esset.
Item serpens aeneus, et verus fuit, sed similitudinem serpentis habens,
quia nostram naturam non peccatricem, sed habentem similitudinem carnis
peccatricis: in quem intuentes, id est passionis ejus fidem habentes,
sanantur ab ignitis morsibus serpentum, id est a laesionibus hostium
scilicet daemonum, quae sunt incentiva vitiorum.
|
|