|
Sic dilexit Deus mundum, ut daret unigenitum Filium suum. Mundum vocat
hic humanam naturam, propter quam caetera omnia facta sunt. Unde propter
ejus dignitatem, eam mundum vocat. Sicut et alibi omnis creatura
dicitur, propter eamdem naturae excellentiam. Hunc autem mundum sic Deus
dilexit, ut Filium suum unigenitum daret. Id est ex propriae charitatis
benignitate ab aeterno disposuit ut Filium suum incarnaret, et sic per
ipsum humanum genus redimeret. Sed, cum Deus Pater Filium dedit, cui
dedit? an mihi, et tibi dedit? An Judae et Judaeis dedit? An Pilato et
diabolo dedit? Dedit utique eum nobis, quos per ipsum ille redemit.
Exposuit autem eum diabolo, et voluntati Judaeorum, quia permisit ut
hanc in eum haberent potestatem, ut eum interficerent, ut sic morte sua
hominem a potestate diaboli erueret. Dedit itaque eum nobis pro nostri
redemptione, cum a diabolo interfici permisit, vel dedit, id est dare
disposuit.
|
|