|
Qui non credit, jam judicatus est. Quomodo dicit, qui non credit, jam
judicatus est, tanquam ipsum non credere damnatio sit? Sed est sic
intelligendum, quod ex non credere hic, sequitur non cognoscere in
futuro, quod est gravissima poena. Sed nunquid non erunt ibi aliae
poenae, nisi quod visione Dei carebunt? Sed dicit propheta: Vermis eorum
non morietur, nec ignis exstinguetur (Isa. LXVI). Ex quo intelligitur
quod materiales poenae ibi erunt. Sed tamen hoc tantum ibi esse dicitur,
scilicet non cognoscere, quia in ista omnis terminatur, et quia ista
consummatio est omnis poenae, merito haec sola ibi esse dicitur. Inde
enim gravissimum tormentum erit, quod desiderata nunquam apprehendent,
sicut tanto gravius urgetur quis fame, quanto amplius esurit. Haec autem
in pueris, sed non tanta, ut dicit Augustinus, ut non malint esse quam
non esse.
|
|