|
Facta est ergo quaestio ex discipulis Joannis, etc. De baptismate
Joannis quaestio est in quo differret a baptismate Christi; et quam
utilitatem haberet, et quid diceret, id est quam rationem praetenderet
Joannes, novum ritum inducendo. Est autem manifesta differentia inter
baptisma Christi et Joannis, quia Joannes intingebat tantum; Christus
vero ipse intingendo interius mundabat. Unde et baptismus Christi
baptismus remissionis dicitur; baptismus vero Joannis baptismus
poenitentiae. Vel quia nullum, nisi poenitentem admittebat, vel quia
statim post baptismum poenitentiam injungebat. Sed nonne Joannes
minister Christi fuit? Fuit utique: quare et per illum Christus
baptizavit sicut et per alios, et sic peccata ipso baptizante remisit:
quod quidem verum est, sed baptismus ille, quo peccata remissa sunt, non
fuit Joannis, sed Christi. Ex quo enim coepit baptismus Christi,
cessavit baptismus Joannis. Habuit autem hanc utilitatem, quia inducebat
homines in usum baptizandi, ne cum baptismus Christi veniret, ipsi
abhorrerent.
|
|