|
Sed quid dicebat, novum ritum inducendo? Dicebat autem quod in nomine
Venturi baptizabat; non quod suum baptisma a peccatis mundaret, sed quod
signum erat baptismatis futuri, quo peccata tollerentur. Venturus vero
Christus tunc dicebatur, licet jam venisset, quia postea innotuit, quod
ipse Christus erat. In paucorum enim notitia tunc erat: unde et Joannem
quidam Christum esse putabant. Erat igitur venturus in notitiam, qui jam
venerat per nativitatem. Sed cum jam Christus baptizaret, et per
baptismum peccata tolleret, nunquid peccabant qui circumcidebantur, aut
qui simul baptizabantur et circumcidebantur? Sed est sciendum quod
tempus quoddam quasi medium fuit inter tempus legis, et tempus gratiae,
scilicet a prima institutione baptismi Christi, usque ad illam generalem
et manifestam, quando dictum est: Ite, baptizantes eos in nomine Patris,
et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). In illo autem tempore, si
quis tantum circumcidebatur; aut si revelatum ipsi esset de statu
baptismi, tantum baptizabatur, uterque salvabatur. Si vero ipsi non
revelatum esset, et utrumque susciperet, non peccabat; sed post
manifestam baptismi institutionem, nefas erat permiscere.
|
|