|
Qui de sursum [coelo] venit supra omnes est. Christus de sursum venit,
secundum utramque naturam. De divina manifestum est. Sed quomodo
secundum humanam? Ideo etiam secundum naturam, quia carnem assumpsit non
descendentem per concupiscentiam, sed absque peccato. Unde dicitur quod
de altitudine humanae naturae venit: non quod illa caro Christi in Adam
ante peccatum, et post semper incorrupta servata fuerit, sed sic
incorruptam assumpsit, sicut incorrupta fuit humana natura ante peccatum
in Adam. Vel de altitudine humanae naturae ante peccatum venit, quia, ut
dictum est, in Christum non per concupiscentiam descendit, quod de
integritate humanae naturae ante peccatum erat, ut propagatio per
concupiscentiam fieret.
|
|