CAPITULUM 29

Pater meus, usque modo operatur, et ego operor. Quoniam Judaei Christum legis transgressorem esse dicebant, et per hoc Deo contrarium, quod in Sabbato operabatur, cum Deus septima die ab omni opere, quod patrarat requiesceret. Idcirco Dominus hoc falsum esse demonstrat, quod ipsi putabant hoc scilicet, quod Deus ab opere, tunc ita cessarat, ut nihil amplius operaretur. Unde videndum quibus modis operetur Deus. Est enim opus creationis; est opus formationis, quibus Deus sex diebus operatus est. Est enim creare, proprie de non esse ad esse perducere, quomodo in quatuor elementis operatus est Deus. Est et opus formationis, qua formam dispositionis post creationem creatis ex nihilo dedit. Ab his autem die septimo requievit Deus, non ulterius nova creando vel informando. Est et opus gubernationis; est et sustentationis; est et renovationis; est et propagationis; est et multiplicationis, quibus Deus aut creata disponendo gubernat, aut ipsa in esse conservando, ne fatiscant, sustentat; aut vires inferendo renovat, aut, natura mediante, similia ex similibus propagat, aut propagata sua bonitate multiplicat. Operatio vero reparationis generis humani maxime Filio attribuitur, quia Filius sapientia Dei est. In redemptione siquidem generis humani sapientia Dei magis apparet quam potentia: et ideo, cum caetera opera Patri attribuantur potenti, hoc opus potius Filio attribuitur sapienti. Unde et dicit: Pater meus, usque modo operatur. Quasi diceret: Hucusque innotuit Pater per elementa, et creaturas mundi; sed nunc per me incarnatum amplius mundo innotescet. Ipse enim in carne et se, et Patrem, cum quo idem est, hominibus manifestavit. Impossibile est enim Patrem cognosci, nisi per Filium.