CAPITULUM 31

Item: Non potest Filius facere, nisi quod viderit Patrem facientem. Filium videre Patrem facientem, nihil aliud est, nisi Filium a Patre esse, per quem Pater omnia disponit. Quod idem est, etiam idem ipsum a Patre audire, quae loquitur. Ipse enim Filius sapientia Patris est, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Per hoc autem, quod additur: Haec eadem et similiter facit, probatur esse Patri coaequalis et consubstantialis. Potest enim aliquis facere, quae Deus facit, sed non similiter: solus enim Filius similiter facit. Non enim homo ex se habet potestatem faciendi, sed ex Deo; Pater vero ex se omnia disponere et regere potest; sic et Filius ex propria essentia hoc habet, ut omnia possit. Ex eo enim quod Filius est Patris, Deus est; ex eo vero quod Deus est, omnia per se potest. Unde cum Patre ab aeterno omnia disponit. Quare solus eadem omnia, quae et Pater similiter facit. Similiter, hoc est indifferenter. Nulla enim differentia est in operatione Filii et Patris, cum operatio Filii sit operatio Patris. Item dicitur Pater Filio demonstrare quae ipse facit. Quod est, quod superius dictum est, Patrem omnia disponere, et operari per Filium; demonstrat enim ei, quia esse ei dat ipsum ex propria essentia gignendo, et per ipsum omnia disponendo: quod est demonstrare, quae ipse facit.