CAPITULUM 32

Neque enim Pater judicat quempiam, sed omne judicium dedit Filio. Quaeritur quid sit Patrem non judicare, sed omne judicium Filio dedisse? Dicet autem postea secundum quid judicium Filio dederit, quia filius hominis est. Dicitur autem Pater neminem judicare, quia persona Patris in judicio non apparebit, sed persona Filii. Apparebit autem Filius in judicio in humanitate assumpta. Et quoniam per ipsum in carne apparentem discretio illa bonorum et malorum fiet, idcirco datum ei dicitur esse judicium, quia filius hominis est. Neque enim ex eo quod homo est hanc judicandi potestatem habet, sed ex eo quod Deus est; nisi si dicatur ex eo quod homo est, id est ille qui homo est, ut ex causam non notet. Vel ideo dicitur Pater omne judicium Filio dedisse, quia judicium in discretione, quae sapientiae est, consistit Filius vero sapientia Patris est. Quoniam igitur in judicio faciendo magis affectus sapientiae apparebit, quam potentiae, idcirco potius personae Filii judicium attribuitur quam personae Patris. Nam, licet opera Trinitatis communia sint toti Trinitati, tamen in Scriptura magis solent opera, in quibus divina eminet potentia, Patri attribui; in quibus vero sapientia Filio; in quibus benignitas et amor divinus Spiritui sancto. Sed quia Filius omne quod habet a Patre, habet, idcirco ei Pater omne judicium dedisse, ut testatur ipse Filius, dicitur, a quo et esse habet. Et quoniam hic sapientiae effectus per Filium in carne apparente manifestabitur, ideo dicit postea; Quia Filius hominis est. Per Verbum enim Filium Dei fit animarum resurrectio; per Verbum factum in carne filium hominis, fit corporum resurrectio. Vel ex eo quod in carne gessit, meruit ut corpus suum resurgendo glorificetur, et ut aliis ipsum imitantibus eadem gloria in corporibus daretur. Quaeritur quomodo dicat Augustinus animarum resurrectionem fieri per Verbum Dei Filium; corporum vero per filium hominis? Sed fit animarum resurrectio quando, tenebris ignorantiae et caecitatis expulsis, ad cognitionem sui Creatoris redeunt, luce sapientiae Dei illustrante; per hominem vero assumptum, Verbum Dei mori potuit et resurgere. Moriendo vero et resurgendo nobis fidem contulit, ex qua ad resurrectionem immortalitatis et impassibilitatis pervenimus, secundum quod de resurrectione bonorum tantum agitur. Et secundum hoc manifestum est propter quid distinguat Filium Dei et filium hominis. Nam ex eo quod Filius Dei est, tantum in cordibus operatur, non ex eo quod homo est. Ad corporum vero resurrectionem non solum secundum illam naturam, qua Deus est, sed et secundum illam, qua filius hominis est, operatus est, moriendo, resurgendo, ut dictum est. Unde Filius Dei animarum, filius hominis corporum recte resurrectionem facere dicitur. Vel Filius Dei animarum facit resurrectionem, quia in animabus invisibiliter operatur, gratiam conferendo, per quam resurgant; filius hominis vero corporum, quia ipse visibiliter in judicio apparebit, quando communiter omnes in carne resurgent, sive ad gloriam, sive ad poenam.