|
Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum. Nonne
Filius testimonium perhibet de se, et Pater de Filio, et Spiritus
sanctus? Quomodo ergo dicit: Si de me testimonium perhibeo, testimonium
meum non est verum? Sed hoc est, quod dicit: Si de me homine tester,
quod secundum humanam naturam Deus sim, vel quod mihi hoc ascribam, et
non alii, non est verum testimonium meum. Filius enim ad Patrem refert
quidquid habet, ut dictum est. Ipsa opera, quae ego facio, testimonium
perhibent de me. Quomodo per opera patebat ipsum esse Filium Dei? nonne
etiam alii eadem opera fecerant? Antichristus etiam, cum venerit, multo
plura miracula forsitan faciet. Sed est manifestum quod licet eadem
fecerint alii vel facturi sint opera, non tamen similiter; quia ipse
fecit ea in virtute Patris, quod non posset, nisi Deus esset. Unde et
ipse dicit: Et ut sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra
dimittendi peccata, dixit paralytico: Tibi dico surge (Matth. IX, Marc.
II). Ut hoc scilicet, quod surrexit, probatio divinae sit potentiae: ad
quod probandum nemo alius hoc dicere potuit. Satanas enim, vel
Antichristus in virtute Dei nihil poterit facere. Neque enim ex hoc quod
sit. Deus, aliquid facere poterit.
|
|