|
Nolite putare, quod ego accusaturus sim vos apud Patrem. Est qui vos
accusat Moyses: in quo vos speratis. Quaeritur quomodo Moyses Judaeos
accuset, quomodo Christus eos non accuset? Si enim Moyses eos accusat,
quia verbis, et doctrinae suae non crediderunt, eodem modo et Christus
eos accusat, quia doctrinae ipsius non crediderunt. Sed est manifestum
quod licet neutrius verbis crediderint, tamen a Moyse rei statuuntur
apud Patrem, cujus doctrinae transgressores facti sunt; non a Christo
cujus doctrinam non susceperant. Neque enim reus tenetur aliquis apud
alios, si officium non susceptum non exsequatur; sed legem Moysi
susceperant et servare promiserant, cujus, quia transgressores facti
sunt, ab illo merito dicuntur accusari. In Moyse vero sperare dicuntur,
quia putant carnales legis observantias ad justitiam sufficere.
|
|