CAPITULUM 35

Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum, etc. (Joan. VI.) De multiplicatione panum suboritur quaestio. Quaeritur enim an in se multiplicati sint, an ex additione aliqua. Nam si ex additione ita multiplicati sunt, non omnes illi qui manducaverunt, imo pauci ex illis quinque panibus saturati sunt. Quidam tamen hanc sententiam tenentes dicunt, idcirco quinque illis panibus omnes refectos esse, quia sub forma illorum haec multiplicatio et refectio facta est. Volunt autem auctores et doctores quidam, quod in se multiplicati sunt: sed quomodo hoc factum sit nesciunt, sicut nec etiam scire se posse dicunt quomodo haec glans in tantam arborem excrescat. Quaerunt enim quidam, quomodo hoc fieri posset, quod panes illi in tantam magnitudinem transirent, an ita quod partes in partes, an totum in totum ut tantae quantitatis fierent? Quod signum tu facis, ut videamus, et credamus tibi? Quoniam Judaei audierant per Moysen manna datum esse patribus in deserto, quod majus miraculum putabant eo quod Dominus fecerat in refectione quinque millium, ideo quaerunt ab eo aliquod speciale signum, per quod cognoscant illum Filium Dei esse. Unde Dominus differentiam ostendens inter panem, quem ipse dat, et panem quem manducaverunt in deserto, dicit: Ego sum panis vitae. Ipse est enim cibus, quo reficitur mens esuriens. Quod fit quando fides vera ipsum complectitur. Ex fide enim diligimus; ex dilectione Christo unimur, qui est vita nostra. Hic igitur panis spiritualis fide gustatus etiam sine perceptione sacramentali quotidie ad vitam proficit: de quo dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Luc. XI). Hoc enim pane dum hodie praesentis vitae est, indigemus. Unde et Augustinus: Ut quid paras dentem et ventrem? crede, et manducasti.