|
Omne, quod dat mihi Pater, venit ad me; et eum qui venit ad me, non
ejiciam foras. Pater, Filium suum mittendo, eum mundo notificavit, et in
eum credere fecit; per fidem vero ejus efficiuntur qui in eum credunt.
Unde Pater dicitur dare Filio, hoc est, trahere ad cognitionem et amorem
Filii; sic et Filius Patrem manifestando ad eum trahit, quibus ipsum
manifestat. Est autem mutua cognitio Patris et Filii. Neque enim Pater
nisi per Filium, nec Filius nisi per Patrem cognosci potest. Relativorum
enim unum cognitum, alterum quoque cognitum esse exigit. Sed, ne quis
putet parum prodesse Filio a Patre dari, addit:
|
|