|
Non ut faciam voluntatem meam, id est ut sum homo, vel meam tanquam ab
alio non habeam. Quae vero sit voluntas Patris ostendit, dicens:
Haec est voluntas Patris mei, etc. Voluntas ipsius est, ut credamus, id
est fidem habeamus, ut per fidem ad cognitionem veniamus et sic vitam
obtineamus. Quare voluntas Dei est salus nostra. Hanc autem voluntatem
implere venit Filius. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Humana
natura Verbo unita facit corporum resurrectionem. Quod qualiter
intelligendum sit superius expositum est.
|
|