|
Item quaeritur quare Verbum Filius hic dicatur. Verbum autem duo
significat, sicut et logos Graecum, cui aequipollet, scilicet mentis
conceptum, et oris prolationem. Mens enim prius intus concipit, quod
postea oris prolatione manifestat. Sic et Pater Filium de substantia sua
gignit per quem omnia disponendo ipse innotuit, et eum in tempore
incarnando visibilem mundo exhibuit, et sic maxime mundo innotuit.
Quoniam igitur per ipsum ab aeterno omnia disposuit, et per ipsum in
carne venientem mundo innotuit, congrue in hoc loco eum evangelista
Verbum nominavit. Hoc verbum erat substantivum; essentiam Verbi sine
motu temporis, id est sine temporis consignificatione vel determinatione
notat. Aliquando enim tempus consignificat, ut cum dicitur, homo est;
aliquando non consignificat, ut cum de essentia divina agitur sicut hic:
In principio erat Verbum, etc. Dicitur autem substantivum, quia
substantiam rei tantum, et simpliciter demonstrat, nulla accidentis
participatione. Caetera vero verba adjectiva sunt quia per ea accidens
subjecto demonstratur inesse; hoc vero verbum substantiam [subjectum]
esse simpliciter notat. Unde etiam si qua res omnibus accidentibus
spolia tantummodo esset, hoc verbum ei conveniret. Quare proprie Deo
competit, cujus esse simplex et verum est. Erat quoque, praeteritum
imperfectum melius ponitur hic quam est vel fuit, ad generationem verbi
designandam, ut per hoc quod praeteritum imperfectum inchoationem rei
significat et nondum perfectionem, demonstretur generatio illa ab
aeterno fuisse et nondum completa, id est terminata esse. Non tamen hoc
dico, quin illa generatio perfecta sit (ibi enim nihil imperfectum esse
potest), sed quod terminata non est. Semper enim Pater plene gignit
Filium, et Filius perfecte semper gignitur a Patre. Unde et Pater ab
aeterno Pater est, et Filius ab aeterno Filius est: neuter enim sine
altero esse potest. Unde melius dicitur secundum Ambrosium, Pater gignit
Filium quam genuit, ne generatio illa finita esse videatur. Quam et ab
aeterno fuisse, et semper perfectam esse ostendit Augustinus referens
illud: Ego hodie genui te (Psal. II), ad aeternam filii generationem.
Dicit enim satis congrue ibi poni adverbium praesentis temporis et
verbum praeteriti, ut per hodie aeternitas generationis illius
significetur, et ejusdem perfectio et completio per verbum praeteritum
demonstretur. Ex eo itaque quod dicitur, Verbum fuisse in principio,
ostenditur ipsum ab aeterno fuisse; et ipsum principium omnium esse; et
etiam aliam personam a Patre esse: quae tamen evidentius in sequentibus
apparent. Ipsius autem Verbi Pater principium est, qui et omnium
principium est. Hujusmodi autem locutio apud auctores invenitur: quare
in sequentibus dicetur an eodem modo Pater principium Filii dici possit,
quo et aliorum principium dicitur.
|
|