|
Patres vestri manducaverunt in deserto, etc. Quaeritur de qua
manducatione hic agat, an de spirituali, an de corporali? Sed
corporaliter manducantes carnem Christi, multi mortui sunt aeternaliter;
spiritualiter autem manducantes utrique salvati sunt. Sed illi non per
manna, sed per significatum, quod est corpus Christi. Aut aequivoce
accipiatur manducatio. Et est notandum quod non omnis qui sumit corpus
Christi, manducat: illud enim est hic manducare, per fidem ei uniri.
Unde sunt quidam sumentes et manducantes; quidam sumentes, et non
manducantes; quidam manducantes, et non sumentes. De quibus Augustinus.
Ut quid paras dentem, et ventrem? crede, et manducasti. Quidam vero nec
sumentes, nec manducantes. Non sumentium alii ex reverentia abstinent,
quorum est dicere: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum
(Matth. VIII). Alii ex desperatione et contemptu: de quibus desperandum
est. Sumitur autem corpus Christi sub speciebus panis et vini. Sunt enim
ibi quaedam, quae tantum sacramenta sunt; quaedam, sacramenta, et res
sacramenti; quaedam tantum res sacramenti, et non sacramenta. Vertitur
autem panis, et vinum in corpus Christi. Integrum enim sumitur sub
utraque specie. Admiscetur autem aqua vino, ut gentes sicut et Judaeos
ad Christum pertinere monstretur, cujus morte utrique redempti sunt.
Quae aqua an vertatur in sanguinem nescimus.
|
|