CAPITULUM 42 |
Dixit ergo Jesus ad duodecim. Duodecim ponit, quia numerus sacratus est et permansurus, licet non in illis omnibus, qui tunc erant duodecim. Judas enim, qui unus ex illis erat, non permansit; sed loco ejus Mathias postea subrogatus est. Et sic permansit numerus, etsi non in eisdem personis. |