|
Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Ipsi sibi opponunt de
Christo. Sed quaeritur, cum ipsi ex Scripturis et locum et unde
nasceretur Dominus scirent, unde et dicebant Herodi in Bethlehem Judae
Christum nasciturum; et scirent quod de domo David nasceretur, quomodo
dicebant: Christus cum venerit, nemo scit unde sit? Sed videtur quod
bene poterant scire quod nasceretur et quod de David nasceretur
Christus, et tamen nescire unde fuerit, id est ex quibus personis
nasceretur: quod ipsi dicebant scire unde esset.
|
|