|
Ille homicida erat ab initio: et in veritate non stetit. Quaeritur de
qua veritate hic agat: an de illa, quae est beatitudinis; an de illa,
quae verae cognitionis rerum est? Si enim illam cognitionem quae
beatificat habuisset, nunquam cecidisset; imo confirmatus esset in bono,
ut alii, qui ad Deum conversi sunt. Sed, si veram rerum cognitionem
habuit, ut dicunt quidam, tunc sciebat quid Creatori quid creaturae
deberet, unde et se Creatore inferiorem cognoscebat. Quare et se ei
servire, et ipsum diligere debere sciebat. Quod si non fecit, peccavit;
et sic ante peccavit, quam par suo Creatori esse vellet. Sed dicunt
sancti, quod inter creationem et lapsum nihil fuit medium. Quod si sit,
necdum illam rerum veram cognitionem habuerat, nec illam, quae
beatificat. Quare dicendum esse videtur, quod in veritate non stetit, ad
quam habendam creatus erat, non quod eam nunquam habuerat, sed quod eam
mox habiturus erat, si stetisset. Duo sunt timores: unus qui cohibet a
malo propter vitandam gehennam, et hunc foras mittit charitas. Est et
alius, qui permanet: hic est cum charitate; et hic est, qui non timet
puniri, sed separari. Qui enim multum diligit ex ipsa dilectione, semper
veneratur, et veretur ne offendat, ut separetur. Nec hanc reverentiam
habet, ut poenam vitet, sed ut separationem, licet tamen separari non
possit sine poena. Sicut Deus diligendus est non propter praemia, quae
daturus est diligentibus se, sed propter se; licet tamen ejus
dilectionem semper praemia sequantur.
|
|