|
Quis peccavit? hic an parentes ejus? (Joan. IX.) Quaeritur de poena
illata caeco huic a nativitate, cum omnis poena ex peccato sit. Nam, si
nullum peccatum praecessit, injuste videtur iste punitus fuisse. Sed est
manifestum quod culpa originalis in eo praecessit, cujus haec poena
fuit: unde et ipse juste punitus est, cujus poenae purgatio ad gloriam
Dei fuit. Ex ejus enim sanatione Deus manifestatus est. Si quis
voluntatem ejus facit, etc. Quasi dicat: Si credere voluit, intelliget:
fides enim illuminatio mentis est. Qui enim fidem habet ex dilectione
operantem, amorem habet; et si amorem, intelligentiam. Nam ipse amor
notitia est. Sunt autem quidam majorem fidem, et minorem cognitionem
habentes; quidam vero minorem fidem, et majorem cognitionem; quidam
majorem fidem, et majorem cognitionem. Sed quaeritur nunquid simplices
cognitionem fidei habeant, cum dicatur omni poscenti rationem de fide
tua redde (I Pet. III). Et iterum: Qui facile credit minoratur fide
(Eccli. XIX). Sed et dicitur: Quod boves arabant et asinae pascebantur
juxta (Job I): quod est simplices et inferiores salvari in fide
praelatorum. Non ergo exigitur ab unoquoque discretio fidei. Sed tamen
ut fidem habeat, et poscenti rationem reddat, hoc modo videlicet, ut
fidem cum aliis confiteri paratus sit, et sciat. Vel quilibet omnes
articulos fidei habet, etsi non in se, tamen in alio, qui est de eodem
corpore. Item qui facile credit, minorabitur fide: hoc est, qui
miraculis motus, vel aliquo impulsu hujusmodi credit, non ex arbitrio
mentis, firmus in fide non est, cum omni vento doctrinae moveri possit:
unde Jesus seipsum non credebat eis.
|
|