CAPITULUM 50

Mercenarius autem fugit, etc. (Joan. X.) Quaeritur unde mercenarius reprehendatur. Nonne et Christus persecutores fugit? Nonne et Paulus et caeteri electi rabiem persequentium fugerunt? Sed attendendum est quod aliud est fugere propter se, ut sibi caveat, aliud cedere persecutoribus causa ovium, ut sic fugiendo eas potius conservet quam deserat. Unde licet absens sit, qui sic fugit, corpore, tamen praesens est mente. Sic Paulus dicit: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi, ut praesens, eum, quia sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi: congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini Jesu tradere hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit (I Cor. V), etc. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. Ostendit vinculum charitatis, quod est inter se et Patrem. Unde et ipse et Pater unum sunt: inde enim quod ipse solus Patrem novit sicut, id est ita perfecte, ut Pater ipsum, qui ejusdem scientiae et potentiae esse probatur, cujus et Pater est, et sic idem Deus cum ipso. Nemo enim praeter Filium, quomodo ipse sit ex Patre, vel quomodo Pater ipsum genuerit, novit. Unde superius dixit, quod Filius enarravit, quod nullus praeter ipsum potuit facere. Alii enim per ipsum narraverunt. Et animam meam pono pro ovibus meis. Nonne et hoc fecit Petrus, et alii electi? Quare sicut ipse bonus pastor dicitur, sic et illi boni pastores dici possunt. Non autem posuerunt alii sicut ipse, quia ipse per se posuit; alii vero nonnisi per ipsum. Unde non sicut ipse dicitur ponere, sic et alii ponere dici possunt. Ponam animam meam, et iterum sumam eam: hic destruitur haeresis quorumdam, qui dicunt Christum animam non habere, nisi Verbum. Et iterum eorum, qui dicebant eum animam irrationalem habere. Nam, si animam non haberet, quomodo eam deponeret, aut quomodo eam rursum assumeret? aut quomodo eum Pater, ideo quia deposuit, ut assumeret iterum, diligeret, nisi eam deponendo aliquid promereri posset. Est autem mereri ex gratia diligere. Sed cum animam deponat, id est, cum anima a carne separetur, quaeritur, an divinitas ab altero, an a neutro separata maneret. Quod ab altero separata quaedam auctoritates velle videntur, aliqua quoque adjuvante ratione. Dicit enim Ambrosius super illum locum: Deus Deus meus respice in me: quare me dereliquisti? (Psal. XXI) Quod clamat homo separatione divinitatis moriturus. Item dicit Athanasius: Qui non crediderit hominem denuo assumptum, anathema sit. Item dicit Augustinus, quod anima vinculum fuit Deitatis et carnis. Mediante enim anima Verbum carni unitum est. Quomodo ergo soluto vinculo conjuncta illa unita manerent? Hae autem auctoritates determinandae sunt; quia quod dicitur: Clamat homo separatione divinitatis moriturus, hoc est, quia divinitas eum voluntati occidentium exposuit, et reliquit, ne eum a morte conservaret. Item quod dicitur: Qui non crediderit hominem denuo assumptum esse, anathema sit, hoc est qui non crediderit iterum ad vitam rediisse, hoc est a mortuis resurrexisse, anathema sit. Item de vinculo, est manifestum quod bene separato vinculo per illud tamen connecti possunt extrema, ut in circino apparet. Sic igitur anima a corpore separata, divinitas a neutro separata est, nec ab anima, nec a carne. Unde dicit Hieronymus: Hominem, quem assumpsit, nunquam deposuit. Item Augustinus: Anima a carne separata est, divinitas a neutro. Unde et Christus tunc jacuit in sepulcro, Christus tunc in inferno, Christus in coelo. Sicut enim dicitur, Petrus jacet Romae, quia corpus illius, Petrus est in coelis, quia anima Petri: sic corpus jacens in sepulcro, Christus; anima, Christus; Verbum, Christus dictum est. Verbum quoque tunc homo fuit: nam hominem assumptum nunquam deposuit; hominem, id est animam et carnem sibi unitas habuit in unam personam. Sed nunquid Christus tunc fuit homo mortuus? fuit utique. Confidenter enim Christum hominem mortuum fuisse tunc dico, qui Christum tunc mortuum fuisse praedico. Fuit itaque tunc Christus corpus, fuit anima, fuit Verbum; sicut e contrario. Cum igitur homo mortuus fuisset, non tamen tunc non fuit homo, id est non ideo non habuit animam et carnem sibi unitas, nec iterum si tunc homo fuit: sequitur quod mortalis, vel immortalis fuerit tunc. Ex figurativa enim non infertur propria.